Fundar 257 Resultados para: ignis columna
Ideo audivit Dominus et exarsit, et ignis accensus est in Iacob, et ira ascendit in Israel. (Liber Psalmorum 78, 21)
Tradidit grandini iumenta eorum et greges eorum flammae ignis. (Liber Psalmorum 78, 48)
Iuvenes eorum comedit ignis, et virgines eorum non sunt desponsatae. (Liber Psalmorum 78, 63)
Usquequo, Domine? Irasceris in finem? Accendetur velut ignis zelus tuus? (Liber Psalmorum 79, 5)
Sicut ignis, qui comburit silvam, et sicut flamma devorans montes, (Liber Psalmorum 83, 15)
Usquequo, Domine, absconderis in finem, exardescet sicut ignis ira tua? (Liber Psalmorum 89, 47)
Ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in circuitu inimicos eius. (Liber Psalmorum 97, 3)
in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia eius et praeceptum, quod dedit illis. (Liber Psalmorum 99, 7)
Et exarsit ignis in synagoga eorum, flamma combussit peccatores. (Liber Psalmorum 106, 18)
Circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis, et in nomine Domini excidi eos. (Liber Psalmorum 118, 12)
Cadant super eos carbones ignis, in foveas deicias eos, et non exsurgant. (Liber Psalmorum 140, 11)
ignis, grando, nix, fumus, spiritus procellarum, qui facit verbum eius, (Liber Psalmorum 148, 8)