Fundar 745 Resultados para: illi
Ait autem illi: “Si Moysen et Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent””. (Evangelium secundum Lucam 16, 31)
Et ad discipulos suos ait: “Impossibile est ut non ve niant scandala; vae autem illi, per quem veniunt! (Evangelium secundum Lucam 17, 1)
Utilius est illi, si lapis molaris imponatur circa collum eius et proiciatur in mare, quam ut scandalizet unum de pusillis istis. (Evangelium secundum Lucam 17, 2)
Attendite vobis! Si peccaverit frater tuus, increpa illum et, si paenitentiam egerit, dimitte illi; (Evangelium secundum Lucam 17, 3)
et si septies in die peccaverit in te et septies conversus fuerit ad te dicens: “Paenitet me”, dimittes illi”. (Evangelium secundum Lucam 17, 4)
Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicet illi: “Statim transi, recumbe”, (Evangelium secundum Lucam 17, 7)
Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit, quae praecepta sunt? (Evangelium secundum Lucam 17, 9)
Et ait illi: “Surge, vade; fides tua te salvum fecit”. (Evangelium secundum Lucam 17, 19)
Respondentes dicunt illi: “Ubi, Domine?”. Qui dixit eis: “Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae”. (Evangelium secundum Lucam 17, 36)
Et Iesus dixit illi: “Respice! Fides tua te salvum fecit”. 43 Et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs, ut vidit, dedit laudem Deo. (Evangelium secundum Lucam 18, 42)
Haec autem illis audientibus, adiciens dixit parabolam, eo quod esset prope Ierusalem, et illi existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur. (Evangelium secundum Lucam 19, 11)
Et ait illi: “Euge, bone serve; quia in modico fidelis fuisti, esto potestatem habens supra decem civitates”. (Evangelium secundum Lucam 19, 17)