Fundar 774 Resultados para: ipse
Et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus; ipse vero dormiebat. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 24)
et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 14)
Ipse autem dixit illis: “Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam et, si ceciderit haec sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam? (Evangelium secundum Matthaeum 12, 11)
Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater et soror et mater est”. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 50)
et ait pueris suis: “Hic est Ioannes Baptista; ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo”. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 2)
At ipse ait: “Veni!”. Et descendens Petrus de navicula ambulavit super aquas et venit ad Iesum. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 29)
Ipse autem respondens ait illis: “Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? (Evangelium secundum Matthaeum 15, 3)
Ipse autem respondens ait: “Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israel”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 24)
Tunc praecepit discipulis, ut nemini dicerent quia ipse esset Christus. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 20)
Et respondentes Iesu dixerunt: “Nescimus”. Ait illis et ipse: “Nec ego dico vobis in qua potestate haec facio”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 27)
ipse autem respondens dixit eis: “Non videtis haec omnia? Amen dico vobis: Non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruetur”. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 2)
At ipse respondens ait: “Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 23)