Fundar 12332 Resultados para: os
et benedictus Deus excelsus, qui tradidit hostes tuos in manus tuas”. Et dedit ei decimas ex omnibus. (Liber Genesis 14, 20)
Dixitque ad eum: “Ego Dominus, qui eduxi te de Ur Chaldaeorum, ut darem tibi terram istam, et possideres eam”. (Liber Genesis 15, 7)
Et ille ait: “Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam?”. (Liber Genesis 15, 8)
Qui tollens universa haec divisit ea per medium et utrasque partes contra se altrinsecus posuit; aves autem non divisit. (Liber Genesis 15, 10)
Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et ecce horror magnus et tenebrosus invasit eum. (Liber Genesis 15, 12)
Dictumque est ad eum: “Scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subicient eos servituti et affligent quadringentis annis. (Liber Genesis 15, 13)
Verumtamen et gentem, cui servituri sunt, ego iudicabo, et post haec egredientur cum magna substantia. (Liber Genesis 15, 14)
Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona. (Liber Genesis 15, 15)
Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas. (Liber Genesis 15, 17)
Cinaeos et Cenezaeos, Cedmonaeos (Liber Genesis 15, 19)
et Hetthaeos et Pherezaeos, Raphaim quoque (Liber Genesis 15, 20)
et Amorraeos et Chananaeos et Gergesaeos et Iebusaeos”. (Liber Genesis 15, 21)