Fundar 1058 Resultados para: prophetam Samuel: bellum contra Philisthæos
Et circumdabo domum meam ut praesidium contra euntes et revertentes; et non transibit super eos ultra exactor, quia nunc vidi in oculis meis. (Prophetia Zachariae 9, 8)
“Ecce ego pono Ierusalem pateram crapulae omnibus populis in circuitu. Hoc erit in obsidione contra Ierusalem. (Prophetia Zachariae 12, 2)
Et salvabit Dominus prius tabernacula Iudae, ut non elevetur gloria domus David et gloria habitantium Ierusalem contra Iudam. (Prophetia Zachariae 12, 7)
Et erit: in die illa quaeram conterere omnes gentes, quae veniunt contra Ierusalem, (Prophetia Zachariae 12, 9)
Framea, suscitare super pastorem meum et super virum cohaerentem mihi, dicit Dominus exercituum. Percute pastorem, et dispergentur oves, et convertam manum meam contra parvulos. (Prophetia Zachariae 13, 7)
Et egredietur Dominus et proeliabitur contra gentes illas, sicut proeliatus est in die certaminis. (Prophetia Zachariae 14, 3)
Et stabunt pedes eius in die illa super montem Olivarum, qui est contra Ierusalem ad orientem; et scindetur mons Olivarum ex media parte sui ad orientem et ad occidentem, praerupto grandi valde, et separabitur medium montis ad aquilonem et medium eius ad meridiem. (Prophetia Zachariae 14, 4)
Et omnes, qui reliqui fuerint de universis gentibus, quae venerunt contra Ierusalem, ascendent ab anno in annum, ut adorent Regem, Dominum exercituum, et celebrent festivitatem Tabernaculorum. (Prophetia Zachariae 14, 16)
et dicitis: “Quid locuti sumus contra te?”. Dicitis: “Vanum est servire Deo; et, quod emolumentum, quia custodivimus praecepta eius et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum? (Prophetia Malachiae 3, 14)
Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis; (Prophetia Malachiae 3, 23)
Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur id, quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: (Evangelium secundum Matthaeum 1, 22)
At illi dixerunt ei: “In Bethlehem Iudaeae. Sic enim scriptum est per prophetam: (Evangelium secundum Matthaeum 2, 5)