Fundar 387 Resultados para: sapientia hominum
Et vocavit rex Iudaeos in auxilium, et convenerunt omnes simul ad eum et dispersi sunt per civitatem; et occiderunt in illa die centum milia hominum. (Liber I Maccabaeorum 11, 47)
Peto, nate, ut aspicias ad caelum et terram et quae in ipsis sunt, universa videns intellegas quia non ex his, quae erant, fecit illa Deus; et hominum genus ita fit. (Liber II Maccabaeorum 7, 28)
Tu autem, o sceleste et omnium hominum flagitiosissime, noli frustra extolli elatus vanis spebus, in filios caeli levata manu; (Liber II Maccabaeorum 7, 34)
Sapientia foris praedicat, in plateis dat vocem suam, (Liber Proverbiorum 1, 20)
quia intrabit sapientia cor tuum, et scientia animae tuae placebit. (Liber Proverbiorum 2, 10)
Dominus sapientia fundavit terram, stabilivit caelos prudentia; (Liber Proverbiorum 3, 19)
sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rorem stillant. (Liber Proverbiorum 3, 20)
Numquid non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam? (Liber Proverbiorum 8, 1)
“O viri, ad vos clamito, et vox mea ad filios hominum. (Liber Proverbiorum 8, 4)
Melior est enim sapientia gemmis, et omne desiderabile ei non potest comparari”. (Liber Proverbiorum 8, 11)
Ego sapientia habito cum prudentia et artem excogitandi invenio. (Liber Proverbiorum 8, 12)
ludens in orbe terrarum, et deliciae meae esse cum filiis hominum. (Liber Proverbiorum 8, 31)