Fundar 134 Resultados para: sermones

  • Et interrogaverunt Baruch dicentes: “Indica nobis, quomodo scripsisti omnes sermones istos ex ore eius”. (Liber Ieremiae 36, 17)

  • Dixit autem eis Baruch: “Ex ore suo loquebatur ad me omnes sermones istos, et ego scribebam in volumine atramento”. (Liber Ieremiae 36, 18)

  • Et ingressi sunt ad regem in atrium, porro volumen deposuerunt in exedra Elisamae scribae; et nuntiaverunt audiente rege omnes sermones. (Liber Ieremiae 36, 20)

  • Et non timuerunt neque sciderunt vestimenta sua rex et omnes servi eius, qui audierunt universos sermones istos. (Liber Ieremiae 36, 24)

  • Et factum est verbum Domini ad Ieremiam, postquam combusserat rex volumen et sermones, quos scripserat Baruch ex ore Ieremiae, dicens: (Liber Ieremiae 36, 27)

  • “Rursum tolle volumen aliud et scribe in eo omnes sermones priores, qui erant in primo volumine, quod combussit Ioachim rex Iudae. (Liber Ieremiae 36, 28)

  • Ieremias autem tulit volumen aliud et dedit illud Baruch filio Neriae scribae; qui scripsit in eo ex ore Ieremiae omnes sermones libri, quem combusserat Ioachim rex Iudae igni; et insuper additi sunt multi sermones similes illis. (Liber Ieremiae 36, 32)

  • Audivit autem Saphatias fi lius Matthan et Godolias fi lius Phassur et Iuchal filius Selemiae et Phassur filius Melchiae sermones, quos Ieremias loquebatur ad omnem populum dicens: (Liber Ieremiae 38, 1)

  • “Vade et dic Abdemelech Aethiopi dicens: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum et non in bonum; et erunt in conspectu tuo in die illa. (Liber Ieremiae 39, 16)

  • Factum est autem, cum complesset Ieremias loquens ad populum universos sermones Domini Dei eorum, pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illos omnia verba haec, (Liber Ieremiae 43, 1)

  • Et hoc vobis signum, ait Dominus, quod visitem ego super vos in loco isto, ut sciatis quia vere complebuntur sermones mei contra vos in malum. (Liber Ieremiae 44, 29)

  • Tu ergo, fili hominis, ne timeas eos neque sermones eorum metuas, etsi cardui et spinae te circumdant, et cum scorpionibus habitas. Verba eorum ne timeas et vultus eorum ne formides, quia domus exasperans est. (Prophetia Ezechielis 2, 6)


Por que a tentação passada deixa na alma uma certa perturbação? perguntou um penitente a Padre Pio. Ele respondeu: “Você já presenciou um tremor de terra? Quando tudo estremece a sua volta, você também é sacudido; no entanto, não necessariamente fica enterrado nos destroços!” São Padre Pio de Pietrelcina