Fundar 732 Resultados para: territorio filiorum Israhel civitates terminos Canaan
Si autem dederit legatum de hereditate sua uni servorum suorum, erit illius usque ad annum remissionis et revertetur ad principem; sola hereditas filiorum eius illorum erit. (Prophetia Ezechielis 46, 17)
Magna arbor et fortis, et proceritas eius contingens caelum; aspectus illius erat usque ad terminos universae terrae. (Prophetia Danielis 4, 8)
tu es, rex, qui magnificatus es et invaluisti, et magnitudo tua crevit et pervenit usque ad caelum, et potestas tua in terminos terrae. (Prophetia Danielis 4, 19)
Et ecce quasi similitudo filiorum hominis tetigit labia mea; et aperiens os meum locutus sum et dixi ad eum, qui stabat contra me: “Domine mi, in visione angustiae venerunt super me, et nihil in me remansit virium. (Prophetia Danielis 10, 16)
Et introibit in terram gloriosam, et multae corruent; hae autem solae salvabuntur de manu eius: Edom et Moab et principium filiorum Ammon. (Prophetia Danielis 11, 41)
Et erit numerus filiorum Israel quasi arena maris, quae sine mensura est et non numerabitur. Et erit: in loco, ubi dicebatur eis: “Non populus meus vos”, dicetur eis: “Filii Dei viventis”. (Prophetia Osee 2, 1)
Et filiorum illius non miserebor, quoniam filii fornicationum sunt, (Prophetia Osee 2, 6)
Perit populus meus, eo quod non habuerit scientiam. Quia tu scientiam reppulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi; et quia oblitus es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego. (Prophetia Osee 4, 6)
Facti sunt principes Iudae quasi transferentes terminos; super eos effundam quasi aquam iram meam. (Prophetia Osee 5, 10)
Et oblitus est Israel factoris sui et aedificavit delubra; et Iudas multiplicavit urbes munitas. Et mittam ignem in civitates eius, et devorabit aedes illius. (Prophetia Osee 8, 14)
Et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Iudae; et venumdabunt eos Sabaeis, genti longinquae, quia Dominus locutus est. (Prophetia Ioel 4, 8)
Haec dicit Dominus: “Super tribus sceleribus filiorum Ammon et super quattuor verbum non revocabo: eo quod dissecuerint praegnantes Galaad ad dilatandum terminum suum, (Prophetia Amos 1, 13)