Fundar 384 Resultados para: tunc
Tunc crucifiguntur cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 38)
Hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu. Tunc Pilatus iussit reddi. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 58)
Tunc ait illis Iesus: “Nolite timere; ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam et ibi me videbunt”. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 10)
venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt in illa die. (Evangelium secundum Marcum 2, 20)
Nemo autem potest in domum fortis ingressus vasa eius diripere, nisi prius fortem alliget; et tunc domum eius diripiet. (Evangelium secundum Marcum 3, 27)
Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intellegat: tunc, qui in Iudaea sunt, fugiant in montes; (Evangelium secundum Marcum 13, 14)
Et tunc, si quis vobis dixerit: “Ecce hic est Christus, ecce illic”, ne credideritis. (Evangelium secundum Marcum 13, 21)
Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria. (Evangelium secundum Marcum 13, 26)
Et tunc mittet angelos et congregabit electos suos a quattuor ventis, a summo terrae usque ad summum caeli. (Evangelium secundum Marcum 13, 27)
Venient autem dies; et cum ablatus fuerit ab illis sponsus, tunc ieiunabunt in illis diebus”. (Evangelium secundum Lucam 5, 35)
Quomodo potes dicere fratri tuo: “Frater, sine eiciam festucam, quae est in oculo tuo”, ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies, ut educas festucam, quae est in oculo fratris tui. (Evangelium secundum Lucam 6, 42)
Et tunc vadit et assumit septem alios spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi; et sunt novissima hominis illius peiora prioribus”. (Evangelium secundum Lucam 11, 26)