Fundar 398 Resultados para: verba
Ostende nobis quid dicamus illi; nos disponere verba nescimus propter tenebras. (Liber Iob 37, 19)
Postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Iob, dixit ad Eliphaz Themanitem: “Iratus est furor meus in te et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum sicut servus meus Iob. (Liber Iob 42, 7)
Verba mea auribus percipe, Domine; intellege gemitum meum. (Liber Psalmorum 5, 2)
Non transgreditur os meum ad opera hominum, propter verba labiorum tuorum custodivi me a viis violenti. (Liber Psalmorum 17, 4)
Ego ad te clamavi, quoniam exaudis me, Deus; inclina aurem tuam mihi et exaudi verba mea. (Liber Psalmorum 17, 6)
Magistro chori. David, servi Domini, qui locutus est ad Dominum verba huius cantici, quando Dominus eum liberaverat e potestate omnium inimicorum suorum (Liber Psalmorum 18, 1)
in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. (Liber Psalmorum 19, 5)
Deus, Deus meus, quare me dereliquisti? Longe a salute mea verba rugitus mei. (Liber Psalmorum 22, 2)
Verba oris eius iniquitas et dolus, desiit intellegere, ut bene ageret. (Liber Psalmorum 36, 4)
Dilexisti omnia verba perditionis, lingua dolosa. (Liber Psalmorum 52, 6)
Deus, exaudi orationem meam, auribus percipe verba oris mei! (Liber Psalmorum 54, 4)
Qui exacuerunt ut gladium linguas suas, intenderunt sagittas suas, venefica verba, (Liber Psalmorum 64, 4)