Fundar 229 Resultados para: Decem

  • Decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una: et capitellum æreum super se altitudinis trium cubitorum: et retiaculum, et malogranata super capitellum columnæ, omnia ærea: similem et columna secunda habebat ornatum. (Liber II Regum 25, 17)

  • Factum est autem in mense septimo, venit Ismahel filius Nathaniæ filii Elisama de semine regio, et decem viri cum eo: percusseruntque Godoliam, qui et mortuus est: sed et Judæos et Chaldæos qui erant cum eo in Maspha. (Liber II Regum 25, 25)

  • Filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem. (Liber I Paralipomenon 6, 61)

  • omnes hi filii Jadihel, principes cognationum suarum viri fortissimi, decem et septem millia et ducenti ad prælium procedentes. (Liber I Paralipomenon 7, 11)

  • Et ex dimidia tribu Manasse, decem et octo millia, singuli per nomina sua, venerunt ut constituerent regem David. (Liber I Paralipomenon 12, 31)

  • Abisai vero filius Sarviæ percussit Edom in valle Salinarum, decem et octo millia: (Liber I Paralipomenon 18, 12)

  • Porro Meselemiæ filii, et fratres eorum robustissimi, decem et octo. (Liber I Paralipomenon 26, 9)

  • Dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque millia, et solidos decem millia: argenti talenta decem millia, et æris talenta decem et octo millia: ferri quoque centum millia talentorum. (Liber I Paralipomenon 29, 7)

  • Fecit quoque altare æneum viginti cubitorum longitudinis, et viginti cubitorum latitudinis, et decem cubitorum altitudinis. (Liber II Paralipomenon 4, 1)

  • Mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium, rotundum per circuitum: quinque cubitos habebat altitudinis, et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum ejus. (Liber II Paralipomenon 4, 2)

  • Similitudo quoque boum erat subter illud, et decem cubitis quædam extrinsecus cælaturæ, quasi duobus versibus alvum maris circuibant. Boves autem erant fusiles: (Liber II Paralipomenon 4, 3)

  • Fecit quoque conchas decem: et posuit quinque a dextris, et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia quæ in holocaustum oblaturi erant: porro in mari sacerdotes lavabantur. (Liber II Paralipomenon 4, 6)


“É preciso amar, amar e nada mais”. São Padre Pio de Pietrelcina