Fundar 25 Resultados para: Diligunt
et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea. (Liber Exodus 20, 6)
Sic pereant omnes inimici tui, Domine: qui autem diligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilent. (Liber Iudicum 5, 31)
Et mandavit Saul servis suis: Loquimini ad David clam me, dicentes: Ecce places regi, et omnes servi ejus diligunt te: nunc ergo esto gener regis. (Liber I Samuelis 18, 22)
et dixi : Quæso, Domine Deus cæli fortis, magne atque terribilis, qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt, et custodiunt mandata tua : (Liber Nehemiae 1, 5)
Beati omnes qui diligunt te, et qui gaudent super pace tua. (Liber Thobis 13, 18)
Et lætentur omnes qui sperant in te ; in æternum exsultabunt, et habitabis in eis. Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum, (Liber Psalmorum 5, 12)
Exsultent et lætentur super te omnes quærentes te ; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum. (Liber Psalmorum 39, 17)
Et semen servorum ejus possidebit eam ; et qui diligunt nomen ejus habitabunt in ea. (Liber Psalmorum 68, 37)
Exsultent et lætentur in te omnes qui quærunt te ; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum. (Liber Psalmorum 69, 5)
Qui autem in me peccaverit, lædet animam suam ; omnes qui me oderunt diligunt mortem. (Liber Proverbiorum 8, 36)
Mors et vita in manu linguæ ; qui diligunt eam comedent fructus ejus. (Liber Proverbiorum 18, 21)
Chorus Adolescentularum. Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua ; exsultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te. (Canticum Canticorum 1, 3)