Fundar 749 Resultados para: Domine dominorum agnus
Quæ dixit: Nemo, Domine. Dixit autem Jesus: Nec ego te condemnabo: vade, et jam amplius noli peccare. (Evangelium secundum Ioannem 8, 11)
Respondit ille, et dixit: Quis est, Domine, ut credam in eum? (Evangelium secundum Ioannem 9, 36)
At ille ait: Credo, Domine. Et procidens adoravit eum. (Evangelium secundum Ioannem 9, 38)
Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes: Domine, ecce quem amas infirmatur. (Evangelium secundum Ioannem 11, 3)
Dixerunt ergo discipuli ejus: Domine, si dormit, salvus erit. (Evangelium secundum Ioannem 11, 12)
Dixit ergo Martha ad Jesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus: (Evangelium secundum Ioannem 11, 21)
Ait illi: Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti. (Evangelium secundum Ioannem 11, 27)
Maria ergo, cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dicit ei: Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus. (Evangelium secundum Ioannem 11, 32)
et dixit: Ubi posuistis eum? Dicunt ei: Domine, veni, et vide. (Evangelium secundum Ioannem 11, 34)
Ait Jesus: Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat: Domine, jam fœtet, quatriduanus est enim. (Evangelium secundum Ioannem 11, 39)
Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilææ, et rogabant eum, dicentes: Domine, volumus Jesum videre. (Evangelium secundum Ioannem 12, 21)
ut sermo Isaiæ prophetæ impleretur, quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? (Evangelium secundum Ioannem 12, 38)