Fundar 173 Resultados para: Duos

  • et cum eo Lysiam procuratorem et præpositum negotiorum, secum habentem peditum centum decem millia, et equitum quinque millia, et elephantos viginti duos, currus cum falcibus trecentos. (Liber II Maccabaeorum 13, 2)

  • Melius est ergo duos esse simul quam unum ; habent enim emolumentum societatis suæ. (Liber Ecclesiastes 4, 9)

  • Et lacum fecistis inter duos muros ad aquam piscinæ veteris ; et non suspexistis ad eum qui fecerat eam, et operatorem ejus de longe non vidistis. (Liber Isaiae 22, 11)

  • Convertimini, filii revertentes, dicit Dominus, quia ego vir vester: et assumam vos unum de civitate, et duos de cognatione, et introducam vos in Sion. (Liber Ieremiae 3, 14)

  • Et ait Hananias in conspectu omnis populi, dicens: Hæc dicit Dominus: Sic confringam jugum Nabuchodonosor regis Babylonis, post duos annos dierum de collo omnium gentium. (Liber Ieremiae 28, 11)

  • Cumque vidisset eos Sedecias rex Juda, et omnes viri bellatores, fugerunt: et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis, et per portam quæ erat inter duos muros, et egressi sunt ad viam deserti. (Liber Ieremiae 39, 4)

  • Et dirupta est civitas, et omnes viri bellatores ejus fugerunt, exieruntque de civitate nocte, per viam portæ quæ est inter duos muros, et ducit ad hortum regis, Chaldæis obsidentibus urbem in gyro, et abierunt per viam quæ ducit in eremum. (Liber Ieremiae 52, 7)

  • Et introgressus intrinsecus, mensus est in fronte portæ duos cubitos: et portam, sex cubitorum: et latitudinem portæ septem cubitorum. (Prophetia Ezechielis 41, 3)

  • Et Darius Medus successit in regnum, annos natus sexaginta duos. (Prophetia Danielis 5, 31)

  • et non erat ibi quisquam, præter duos senes absconditos, et contemplantes eam. (Prophetia Danielis 13, 16)

  • Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium), feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum, (Prophetia Danielis 13, 61)

  • Vivificabit nos post duos dies ; in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum: quasi diluculum præparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ. (Prophetia Osee 6, 3)


“Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!” São Padre Pio de Pietrelcina