Fundar 421 Resultados para: Faciem

  • Si enim vos reversi fueritis ad Dominum, fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis, qui illos duxerunt captivos, et revertentur in terram hanc: pius enim et clemens est Dominus Deus vester, et non avertet faciem suam a vobis, si reversi fueritis ad eum. (Liber II Paralipomenon 30, 9)

  • Et non est reveritus faciem Domini, sicut reveritus est Manasses pater ejus, et multo majora deliquit. (Liber II Paralipomenon 33, 23)

  • atque emollitum est cor tuum, et humiliatus es in conspectu Dei super his quæ dicta sunt contra locum hunc et habitatores Jerusalem, reveritusque faciem meam scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me: ego quoque exaudivi te, dicit Dominus. (Liber II Paralipomenon 34, 27)

  • fecitque malum in oculis Domini Dei sui, nec erubuit faciem Jeremiæ prophetæ, loquentis ad se ex ore Domini. (Liber II Paralipomenon 36, 12)

  • Et dixi: Deus meus, confundor et erubesco levare faciem meam ad te: quoniam iniquitates nostræ multiplicatæ sunt super caput nostrum, et delicta nostra creverunt usque ad cælum, (Liber Esdrae 9, 6)

  • Cumque audissem verba hujuscemodi, sedi, et flevi, et luxi diebus multis : jejunabam, et orabam ante faciem Dei cæli : (Liber Nehemiae 1, 4)

  • Factum est autem in mense Nisan, anno vigesimo Artaxerxis regis : et vinum erat ante eum, et levavi vinum, et dedi regi : et eram quasi languidus ante faciem ejus. (Liber Nehemiae 2, 1)

  • et dixi ad regem : Si videtur regi bonum, et si placet servus tuus ante faciem tuam, ut mittas me in Judæam ad civitatem sepulchri patris mei, et ædificabo eam. (Liber Nehemiae 2, 5)

  • Ad te, Domine, faciem meam converto ; ad te oculos meos dirigo. (Liber Thobis 3, 14)

  • Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere : ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini. (Liber Thobis 4, 7)

  • Cumque hæc audissent, turbati sunt, et trementes ceciderunt super terram in faciem suam. (Liber Thobis 12, 16)

  • Tunc prostrati per horas tres in faciem, benedixerunt Deum : et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia ejus. (Liber Thobis 12, 22)


“Proponha-se a exercitar-se nas virtudes”. São Padre Pio de Pietrelcina