Fundar 233 Resultados para: Judicio justitiam

  • Si autem impius egerit pœnitentiam ab omnibus peccatis suis quæ operatus est, et custodierit omnia præcepta mea, et fecerit judicium et justitiam, vita vivet, et non morietur. (Prophetia Ezechielis 18, 21)

  • Et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est, et fecerit judicium et justitiam, ipse animam suam vivificabit: (Prophetia Ezechielis 18, 27)

  • Sicut judicio contendi adversum patres vestros in deserto terræ Ægypti, sic judicabo vos, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 20, 36)

  • Populi terræ calumniabantur calumniam, et rapiebant violenter: egenum et pauperem affligebant, et advenam opprimebant calumnia absque judicio. (Prophetia Ezechielis 22, 29)

  • Viri ergo justi sunt: hi judicabunt eas judicio adulterarum, et judicio effundentium sanguinem: quia adulteræ sunt, et sanguis in manibus earum. (Prophetia Ezechielis 23, 45)

  • Si autem dixero impio: Morte morieris: et egerit pœnitentiam a peccato suo, feceritque judicium et justitiam, (Prophetia Ezechielis 33, 14)

  • Omnia peccata ejus quæ peccavit, non imputabuntur ei: judicium et justitiam fecit: vita vivet. (Prophetia Ezechielis 33, 16)

  • Et cum recesserit impius ab impietate sua, feceritque judicium et justitiam, vivet in eis. (Prophetia Ezechielis 33, 19)

  • Quod perierat requiram, et quod abjectum erat reducam, et quod confractum fuerat alligabo, et quod infirmum fuerat consolidabo, et quod pingue et forte custodiam: et pascam illas in judicio. (Prophetia Ezechielis 34, 16)

  • Hæc dicit Dominus Deus: Sufficiat vobis, principes Israël: iniquitatem et rapinas intermittite, et judicium et justitiam facite: separate confinia vestra a populo meo, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 45, 9)

  • Judicia enim vera fecisti juxta omnia, quæ induxisti super nos, et super civitatem sanctam patrum nostrorum Jerusalem: quia in veritate et in judicio induxisti omnia hæc propter peccata nostra. (Prophetia Danielis 3, 28)

  • Omnia ergo, quæ induxisti super nos, et universa quæ fecisti nobis, in vero judicio fecisti ; (Prophetia Danielis 3, 31)


“Reze pelos infiéis, pelos fervorosos, pelo Papa e por todas as necessidades espirituais e temporais da Santa Igreja, nossa terna mãe. E faça uma oração especial por todos os que trabalham para a salvação das almas e para a glória do nosso Pai celeste.” São Padre Pio de Pietrelcina