Fundar 146 Resultados para: Peccatum Achan divina poena Israel clade poenitentiam

  • Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum erat. (Epistula ad Romanos 7, 8)

  • Ego autem vivebam sine lege aliquando: sed cum venisset mandatum, peccatum revixit. (Epistula ad Romanos 7, 9)

  • Nam peccatum occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit. (Epistula ad Romanos 7, 11)

  • Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem: ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum. (Epistula ad Romanos 7, 13)

  • Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. (Epistula ad Romanos 7, 17)

  • Si autem quod nolo, illud facio: jam non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum. (Epistula ad Romanos 7, 20)

  • Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem: Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato, damnavit peccatum in carne, (Epistula ad Romanos 8, 3)

  • Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem. (Epistula ad Romanos 8, 10)

  • Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est: quia non ex fide. Omne autem, quod non est ex fide, peccatum est. (Epistula ad Romanos 14, 23)

  • Fugite fornicationem. Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. (Epistula I ad Corinthios 6, 18)

  • Stimulus autem mortis peccatum est: virtus vero peccati lex. (Epistula I ad Corinthios 15, 56)

  • Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso. (Epistula II ad Corinthios 5, 21)


“Quando fizer o bem, esqueça. Se fizer o mal, pense no que fez e se arrependa.” São Padre Pio de Pietrelcina