Fundar 198 Resultados para: Prophetia Moses legem
ut facerent secundum legem Moysi. Et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa. (Prophetia Danielis 13, 62)
In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini, pro eo quod transgressi sunt fœdus meum, et legem meam prævaricati sunt. (Prophetia Osee 8, 1)
Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Juda, et super quatuor non convertam eum, eo quod abjecerit legem Domini et mandata ejus non custodierit: deceperunt enim eos idola sua, post quæ abierant patres eorum. (Prophetia Amos 2, 4)
Prophetæ ejus vesani, viri infideles ; sacerdotes ejus polluerunt sanctum, injuste egerunt contra legem. (Prophetia Sophoniae 3, 4)
Hæc dicit Dominus exercituum: Interroga sacerdotes legem, dicens: (Prophetia Aggaei 2, 12)
Et cor suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem, et verba quæ misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum: et facta est indignatio magna a Domino exercituum. (Prophetia Zachariae 7, 12)
Labia enim sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est. (Prophetia Malachiae 2, 7)
Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 17)
Et adimpletur in eis prophetia Isaiæ, dicentis: Auditu audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non videbitis. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 14)
Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino, (Evangelium secundum Lucam 2, 22)
Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth. (Evangelium secundum Lucam 2, 39)
Nonne Moyses dedit vobis legem: et nemo ex vobis facit legem? (Evangelium secundum Ioannem 7, 19)