Fundar 629 Resultados para: Propter

  • Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis: (Epistula ad Romanos 1, 24)

  • Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas: eadem enim agis quæ judicas. (Epistula ad Romanos 2, 1)

  • quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiæ suæ propter remissionem præcedentium delictorum (Epistula ad Romanos 3, 25)

  • Non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi ad justitiam: (Epistula ad Romanos 4, 23)

  • sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitavit Jesum Christum Dominum nostrum a mortuis, (Epistula ad Romanos 4, 24)

  • qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. (Epistula ad Romanos 4, 25)

  • Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestræ: sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiæ, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem. (Epistula ad Romanos 6, 19)

  • Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem. (Epistula ad Romanos 8, 10)

  • Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis: qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis. (Epistula ad Romanos 8, 11)

  • Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe: (Epistula ad Romanos 8, 20)

  • (Sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die: æstimati sumus sicut oves occisionis.) (Epistula ad Romanos 8, 36)

  • Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos. (Epistula ad Romanos 8, 37)


“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina