Fundar 181 Resultados para: Unusquisque
Unusquisque autem in suo ordine, primitiæ Christus: deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt. (Epistula I ad Corinthios 15, 23)
Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit: ut non, cum venero, tunc collectæ fiant. (Epistula I ad Corinthios 16, 2)
Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum. (Epistula II ad Corinthios 5, 10)
Unusquisque, prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate: hilarem enim datorem diligit Deus. (Epistula II ad Corinthios 9, 7)
Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero. (Epistula ad Galatas 6, 4)
Unusquisque enim onus suum portabit. (Epistula ad Galatas 6, 5)
Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: quoniam sumus invicem membra. (Epistula ad Ephesios 4, 25)
Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat: uxor autem timeat virum suum. (Epistula ad Ephesios 5, 33)
scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber. (Epistula ad Ephesios 6, 8)
ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione, et honore: (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 4)
et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum: quoniam omnes scient me a minore usque ad majorem eorum: (Epistula ad Hebraeos 8, 11)
Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus, et illectus. (Epistula Iacobi 1, 14)