Fundar 9 Resultados para: abyssus
Tenuit pedes eorum abyssus, et aquæ operuerunt eos. (Liber Iudith 9, 8)
Abyssus dicit: Non est in me, et mare loquitur: Non est mecum. (Liber Iob 28, 14)
Justitia tua sicut montes Dei ; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine, (Liber Psalmorum 35, 7)
Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum ; omnia excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt. (Liber Psalmorum 41, 8)
Abyssus sicut vestimentum amictus ejus ; super montes stabunt aquæ. (Liber Psalmorum 103, 6)
Ecce cælum et cæli cælorum, abyssus, et universa terra, et quæ in eis sunt, in conspectu illius commovebuntur. (Liber Ecclesiasticus 16, 18)
Aquæ nutrierunt illum ; abyssus exaltavit illum: flumina ejus manabant in circuitu radicum ejus, et rivos suos emisit ad universa ligna regionis. (Prophetia Ezechielis 31, 4)
Circumdederunt me aquæ usque ad animam: abyssus vallavit me, pelagus operuit caput meum. (Prophetia Ionae 2, 6)
Viderunt te, et doluerunt montes ; gurges aquarum transiit: dedit abyssus vocem suam ; altitudo manus suas levavit. (Prophetia Habacuc 3, 10)