Fundar 42 Resultados para: atrium Caesaris

  • Et eduxit me in atrium exterius, per viam ducentem ad aquilonem, et introduxit me in gazophylacium quod erat contra separatum ædificium, et contra ædem vergentem ad aquilonem. (Prophetia Ezechielis 42, 1)

  • Cum autem ingressi fuerint sacerdotes, non egredientur de sanctis in atrium exterius: et ibi reponent vestimenta sua in quibus ministrant, quia sancta sunt, vestienturque vestimentis aliis: et sic procedent ad populum. (Prophetia Ezechielis 42, 14)

  • Et elevavit me spiritus, et introduxit me in atrium interius: et ecce repleta erat gloria Domini domus. (Prophetia Ezechielis 43, 5)

  • Cumque egredientur atrium exterius ad populum, exuent se vestimentis suis in quibus ministraverant, et reponent ea in gazophylacio sanctuarii: et vestient se vestimentis aliis, et non sanctificabunt populum in vestibus suis. (Prophetia Ezechielis 44, 19)

  • Et vinum non bibet omnis sacerdos, quando ingressurus est atrium interius. (Prophetia Ezechielis 44, 21)

  • Et in die introitus sui in sanctuarium ad atrium interius, ut ministret mihi in sanctuario, offeret pro peccato suo, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 44, 27)

  • Et dixit ad me: Iste est locus ubi coquent sacerdotes pro peccato et pro delicto: ubi coquent sacrificium, ut non efferant in atrium exterius, et sanctificetur populus. (Prophetia Ezechielis 46, 20)

  • Et eduxit me in atrium exterius, et circumduxit me per quatuor angulos atrii: et ecce atriolum erat in angulo atrii, atriola singula per angulos atrii. (Prophetia Ezechielis 46, 21)

  • Et erit terminus a mari usque ad atrium Enon, terminus Damasci: et ab aquilone ad aquilonem, terminus Emath plaga septentrionalis. (Prophetia Ezechielis 47, 17)

  • Et hæc nomina tribuum a finibus aquilonis, juxta viam Hethalon, pergentibus Emath, atrium Enan terminus Damasci ad aquilonem, juxta viam Emath: et erit ei plaga orientalis mare, Dan una. (Prophetia Ezechielis 48, 1)

  • Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas: (Evangelium secundum Matthaeum 26, 3)

  • Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 58)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina