Fundar 2975 Resultados para: end

  • sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata: secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem. (Epistula ad Hebraeos 9, 28)

  • Horrendum est incidere in manus Dei viventis. (Epistula ad Hebraeos 10, 31)

  • Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi: (Epistula ad Hebraeos 11, 15)

  • Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos: hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus. (Epistula ad Hebraeos 12, 10)

  • Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau: qui propter unam escam vendidit primitiva sua: (Epistula ad Hebraeos 12, 16)

  • Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. (Epistula Iacobi 1, 17)

  • Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum: tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram. (Epistula Iacobi 1, 19)

  • et intendatis in eum qui indutus est veste præclara, et dixeritis ei: Tu sede hic bene: pauperi autem dicatis: Tu sta illic ; aut sede sub scabello pedum meorum: (Epistula Iacobi 2, 3)

  • Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. (Epistula Iacobi 2, 10)

  • Sed dicet quis: Tu fidem habes, et ego opera habeo: ostende mihi fidem tuam sine operibus: et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam. (Epistula Iacobi 2, 18)

  • In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir: potest etiam freno circumducere totum corpus. (Epistula Iacobi 3, 2)

  • Si autem equis frena in ora mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus. (Epistula Iacobi 3, 3)


“Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só ele nunca nos faltará.” São Padre Pio de Pietrelcina