Fundar 446 Resultados para: exploratores civitatem Hiericho Rahab vobiscum

  • Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem, et postera die profectus est cum Barnaba in Derben. (Actus Apostolorum 14, 19)

  • et offerentes eos magistratibus, dixerunt: Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Judæi: (Actus Apostolorum 16, 20)

  • Zelantes autem Judæi, assumentesque de vulgo viros quosdam malos, et turba facta, concitaverunt civitatem: et assistentes domui Jasonis quærebant eos producere in populum. (Actus Apostolorum 17, 5)

  • Paulus autem cum Athenis eos exspectaret, incitabatur spiritus ejus in ipso, videns idololatriæ deditam civitatem. (Actus Apostolorum 17, 16)

  • Et cum sedasset scriba turbas, dixit: Viri Ephesii, quis enim est hominum, qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnæ Dianæ, Jovisque prolis? (Actus Apostolorum 19, 35)

  • Qui cum venissent ad eum, et simul essent, dixit eis: Vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim, (Actus Apostolorum 20, 18)

  • Et expletis diebus, profecti ibamus, deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem: et positis genibus in littore, oravimus. (Actus Apostolorum 21, 5)

  • ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum. (Epistula ad Romanos 15, 32)

  • Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. (Epistula ad Romanos 16, 20)

  • Jam saturati estis, jam divites facti estis: sine nobis regnatis: et utinam regnetis, ut et nos vobiscum regnemus. (Epistula I ad Corinthios 4, 8)

  • Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. (Epistula I ad Corinthios 16, 23)

  • Qui autem confirmat nos vobiscum in Christo, et qui unxit nos Deus: (Epistula II ad Corinthios 1, 21)


“Nas tribulações é necessário ter fé em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina