Fundar 446 Resultados para: exploratores civitatem Hiericho Rahab vobiscum

  • Et dixit Saul ad puerum suum: Optimus sermo tuus. Veni, eamus. Et ierunt in civitatem in qua erat vir Dei. (Liber I Samuelis 9, 10)

  • Quæ respondentes, dixerunt illis: Hic est: ecce ante te, festina nunc: hodie enim venit in civitatem, quia sacrificium est hodie populi in excelso. (Liber I Samuelis 9, 12)

  • Et ascenderunt in civitatem. Cumque illi ambularent in medio urbis, apparuit Samuel egrediens obviam eis, ut ascenderet in excelsum. (Liber I Samuelis 9, 14)

  • Et respondit ad eos Naas Ammonites: In hoc feriam vobiscum fœdus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros, ponamque vos opprobrium in universo Israël. (Liber I Samuelis 11, 2)

  • Et nunc rex graditur ante vos: ego autem senui, et incanui: porro filii mei vobiscum sunt: itaque conversatus coram vobis ab adolescentia mea usque ad hanc diem, ecce præsto sum. (Liber I Samuelis 12, 2)

  • Nunc ergo state, ut judicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini quas fecit vobiscum et cum patribus vestris: (Liber I Samuelis 12, 7)

  • Cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalec, tetendit insidias in torrente. (Liber I Samuelis 15, 5)

  • Si respiciens requisierit me pater tuus, respondebis ei: Rogavit me David ut iret celeriter in Bethlehem civitatem suam, quia victimæ solemnes ibi sunt universis contribulibus suis. (Liber I Samuelis 20, 6)

  • Dedit ergo Jonathas arma sua puero, et dixit ei: Vade, et defer in civitatem. (Liber I Samuelis 20, 40)

  • Et surrexit David, et abiit: sed et Jonathas ingressus est civitatem. (Liber I Samuelis 20, 43)

  • Et profectus est David inde in Maspha, quæ est Moab: et dixit ad regem Moab: Maneat, oro, pater meus et mater mea vobiscum, donec sciam quid faciat mihi Deus. (Liber I Samuelis 22, 3)

  • Nobe autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii, viros et mulieres, et parvulos et lactentes, bovemque, et asinum, et ovem in ore gladii. (Liber I Samuelis 22, 19)


“O amor sem temor torna-se presunção.” São Padre Pio de Pietrelcina