Fundar 169 Resultados para: in monte Moræ
Et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto, quoadusque veniret propheta, et responderet de eis. (Liber I Maccabaeorum 4, 46)
Nunc ergo curate facere horum exemplum, et detur Jonathæ, et ponatur in monte sancto, in loco celebri. (Liber I Maccabaeorum 11, 37)
restituit enim ipse fratres suos, et expugnavit inimicos Israël ab eis, et statuerunt ei libertatem, et descripserunt in tabulis æreis, et posuerunt in titulis in monte Sion. (Liber I Maccabaeorum 14, 26)
Sponsus. Quam pulchra es, amica mea ! quam pulchra es ! Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum quæ ascenderunt de monte Galaad. (Canticum Canticorum 4, 1)
et dixisti me ædificare templum in monte sancto tuo, et in civitate habitationis tuæ altare: similitudinem tabernaculi sancti tui quod præparasti ab initio. (Liber Sapientiae 9, 8)
Quasi cedrus exaltata sum in Libano, et quasi cypressus in monte Sion: (Liber Ecclesiasticus 24, 17)
In accipiendo autem partes de manu sacerdotum, et ipse stans juxta aram: et circa illum corona fratrum: quasi plantatio cedri in monte Libano, (Liber Ecclesiasticus 50, 13)
qui sedent in monte Seir, et Philisthiim, et stultus populus qui habitat in Sichimis. (Liber Ecclesiasticus 50, 28)
Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israël a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion: (Liber Isaiae 8, 18)
Et erit, cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Jerusalem, visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur, et super gloriam altitudinis oculorum ejus. (Liber Isaiae 10, 12)
Non nocebunt, et non occident in universo monte sancto meo, quia repleta est terra scientia Domini, sicut aquæ maris operientes. (Liber Isaiae 11, 9)
Qui dicebas in corde tuo: In cælum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum ; sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis ; (Liber Isaiae 14, 13)