Fundar 343 Resultados para: legem Moysi
Invenio igitur legem, volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet: (Epistula ad Romanos 7, 21)
video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis. (Epistula ad Romanos 7, 23)
Moysi enim dicit: Miserebor cujus misereor: et misericordiam præstabo cujus miserebor. (Epistula ad Romanos 9, 15)
Israël vero sectando legem justitiæ, in legem justitiæ non pervenit. (Epistula ad Romanos 9, 31)
Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit. (Epistula ad Romanos 13, 8)
Scriptum est enim in lege Moysi: Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo? (Epistula I ad Corinthios 9, 9)
Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israël in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, quæ evacuatur: (Epistula II ad Corinthios 3, 7)
Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam: Christo confixus sum cruci. (Epistula ad Galatas 2, 19)
Non abjicio gratiam Dei. Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est. (Epistula ad Galatas 2, 21)
Dicite mihi qui sub lege vultis esse: legem non legistis? (Epistula ad Galatas 4, 21)
Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. (Epistula ad Galatas 6, 2)
Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt: sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur. (Epistula ad Galatas 6, 13)