Fundar 343 Resultados para: legem Moysi

  • Josue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiæ, quia Moyses posuit super eum manus suas. Et obedierunt ei filii Israël, feceruntque sicut præcepit Dominus Moysi. (Liber Deuteronomii 34, 9)

  • Et factum est post mortem Moysi servi Domini, ut loqueretur Dominus ad Josue filium Nun, ministrum Moysi, et diceret ei: (Liber Iosue 1, 1)

  • Omnem locum, quem calcaverit vestigium pedis vestri, vobis tradam, sicut locutus sum Moysi. (Liber Iosue 1, 3)

  • Confortare igitur, et esto robustus valde, ut custodias, et facias omnem legem, quam præcepit tibi Moyses servus meus: ne declines ab ea ad dexteram vel ad sinistram, ut intelligas cuncta quæ agis. (Liber Iosue 1, 7)

  • Sicut obedivimus in cunctis Moysi, ita obediemus et tibi: tantum sit Dominus Deus tuus tecum, sicut fuit cum Moyse. (Liber Iosue 1, 17)

  • sicut præceperat Moyses famulus Domini filiis Israël, et scriptum est in volumine legis Moysi: altare vero de lapidibus impolitis, quos ferrum non tetigit: et obtulit super eo holocausta Domino, immolavitque pacificas victimas. (Liber Iosue 8, 31)

  • Et scripsit super lapides Deuteronomium legis Moysi, quod ille digesserat coram filiis Israël. (Liber Iosue 8, 32)

  • Qui responderunt: Nuntiatum est nobis servis tuis, quod promisisset Dominus Deus tuus Moysi servo suo ut traderet vobis omnem terram, et disperderet cunctos habitatores ejus. Timuimus igitur valde, et providimus animabus nostris, vestro terrore compulsi, et hoc consilium inivimus. (Liber Iosue 9, 24)

  • Sicut præceperat Dominus Moysi servo suo, ita præcepit Moyses Josue, et ille universa complevit: non præteriit de universis mandatis, nec unum quidem verbum quod jusserat Dominus Moysi. (Liber Iosue 11, 15)

  • Domini enim sententia fuerat, ut indurarentur corda eorum, et pugnarent contra Israël, et caderent, et non mererentur ullam clementiam, ac perirent, sicut præceperat Dominus Moysi. (Liber Iosue 11, 20)

  • sorte omnia dividentes, sicut præceperat Dominus in manu Moysi, novem tribubus, et dimidiæ tribui. (Liber Iosue 14, 2)

  • Sicut præceperat Dominus Moysi, ita fecerunt filii Israël, et diviserunt terram. (Liber Iosue 14, 5)


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina