Fundar 191 Resultados para: legem
et statuerunt falsos testes, qui dicerent: Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum, et legem: (Actus Apostolorum 6, 13)
qui accepistis legem in dispositione angelorum, et non custodistis. (Actus Apostolorum 7, 53)
Surrexerunt autem quidam de hæresi pharisæorum, qui crediderunt, dicentes quia oportet circumcidi eos, præcipere quoque servare legem Moysi. (Actus Apostolorum 15, 5)
dicentes: Quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum. (Actus Apostolorum 18, 13)
His assumptis, sanctifica te cum illis, et impende in illis ut radant capita: et scient omnes quia quæ de te audierunt, falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem. (Actus Apostolorum 21, 24)
Viri Israëlitæ, adjuvate: hic est homo qui adversus populum, et legem, et locum hunc, omnes ubique docens, insuper et gentiles induxit in templum, et violavit sanctum locum istum. (Actus Apostolorum 21, 28)
Ananias autem quidam vir secundum legem, testimonium habens ab omnibus cohabitantibus Judæis, (Actus Apostolorum 22, 12)
Tunc Paulus dixit ad eum: Percutiet te Deus, paries dealbate. Et tu sedens judicas me secundum legem, et contra legem jubes me percuti? (Actus Apostolorum 23, 3)
qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehensum voluimus secundum legem nostram judicare. (Actus Apostolorum 24, 6)
Paulo rationem reddente: Quoniam neque in legem Judæorum, neque in templum, neque in Cæsarem quidquam peccavi. (Actus Apostolorum 25, 8)
Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt: et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur. (Epistula ad Romanos 2, 12)
Cum autem gentes, quæ legem non habent, naturaliter ea, quæ legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex: (Epistula ad Romanos 2, 14)