Fundar 188 Resultados para: martyrium fide virtute

  • si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod prædicatum est in universa creatura, quæ sub cælo est, cujus factus sum ego Paulus minister. (Epistula ad Colossenses 1, 23)

  • in quo et laboro, certando secundum operationem ejus, quam operatur in me in virtute. (Epistula ad Colossenses 1, 29)

  • radicati, et superædificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione. (Epistula ad Colossenses 2, 7)

  • quia Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum, sed et in virtute, et in Spiritu Sancto, et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus in vobis propter vos. (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 5)

  • et misimus Timotheum fratrem nostrum, et ministrum Dei in Evangelio Christi, ad confirmandos vos, et exhortandos pro fide vestra: (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 2)

  • ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei, pro patientia vestra, et fide, et in omnibus persecutionibus vestris, et tribulationibus, quas sustinetis (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 4)

  • In quo etiam oramus semper pro vobis: ut dignetur vos vocatione sua Deus noster, et impleat omnem voluntatem bonitatis, et opus fidei in virtute, (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 11)

  • cujus est adventus secundum operationem Satanæ in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus, (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 9)

  • Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres dilecti a Deo, quod elegerit vos Deus primitias in salutem in sanctificatione spiritus, et in fide veritatis: (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 13)

  • Timotheo dilecto filio in fide. Gratia, misericordia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro. (Epistula I ad Timotheum 1, 2)

  • neque intenderent fabulis, et genealogiis interminatis: quæ quæstiones præstant magis quam ædificationem Dei, quæ est in fide. (Epistula I ad Timotheum 1, 4)

  • Finis autem præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. (Epistula I ad Timotheum 1, 5)


“É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa”. São Padre Pio de Pietrelcina