Fundar 62 Resultados para: mors tenebrae
Et quomodo vinum potantem decipit, sic erit vir superbus, et non decorabitur: qui dilatavit quasi infernus animam suam, et ipse quasi mors, et non adimpletur: et congregabit ad se omnes gentes, et coacervabit ad se omnes populos. (Prophetia Habacuc 2, 5)
Ante faciem ejus ibit mors, et egredietur diabolus ante pedes ejus. (Prophetia Habacuc 3, 5)
Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. (Epistula ad Romanos 5, 12)
Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem prævaricationis Adæ, qui est forma futuri. (Epistula ad Romanos 5, 14)
Si enim unius delicto mors regnavit per unum: multo magis abundantiam gratiæ, et donationis, et justitiæ accipientes, in vita regnabunt per unum Jesum Christum. (Epistula ad Romanos 5, 17)
scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur: mors illi ultra non dominabitur. (Epistula ad Romanos 6, 9)
Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? nam finis illorum mors est. (Epistula ad Romanos 6, 21)
Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna, in Christo Jesu Domino nostro. (Epistula ad Romanos 6, 23)
Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem: ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum. (Epistula ad Romanos 7, 13)
Nam prudentia carnis, mors est: prudentia autem spiritus, vita et pax: (Epistula ad Romanos 8, 6)
Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, (Epistula ad Romanos 8, 38)
Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive præsentia, sive futura: omnia enim vestra sunt: (Epistula I ad Corinthios 3, 22)