Fundar 19 Resultados para: pluvia
et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus. (Liber Genesis 7, 12)
Egressusque Moyses a Pharaone ex urbe, tetendit manus ad Dominum : et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra stillavit pluvia super terram. (Liber Exodus 9, 33)
Videns autem Pharao quod cessasset pluvia, et grando, et tonitrua, auxit peccatum : (Liber Exodus 9, 34)
Concrescat ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum, quasi imber super herbam, et quasi stillæ super gramina. (Liber Deuteronomii 32, 2)
Montes Gelboë, nec ros, nec pluvia veniant super vos, neque sint agri primitiarum: quia ibi abjectus est clypeus fortium: clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo. (Liber II Samuelis 1, 21)
Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab : Vivit Dominus Deus Israël, in cujus conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi juxta oris mei verba. (Liber I Regum 17, 1)
In septima autem vice, ecce nubecula parva quasi vestigium hominis ascendebat de mari. Qui ait : Ascende, et dic Achab : Junge currum tuum et descende, ne occupet te pluvia. (Liber I Regum 18, 44)
Cumque se verteret huc atque illuc, ecce cæli contenebrati sunt, et nubes, et ventus, et facta est pluvia grandis. Ascendens itaque Achab, abiit in Jezrahel : (Liber I Regum 18, 45)
Si clauso cælo pluvia non fluxerit propter peccata populi, et deprecati te fuerint in loco isto, et confessi nomini tuo, et conversi a peccatis suis, cum eos afflixeris, (Liber II Paralipomenon 6, 26)
Si clausero cælum, et pluvia non fluxerit, et mandavero et præcepero locustæ ut devoret terram, et misero pestilentiam in populum meum: (Liber II Paralipomenon 7, 13)
Descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram. (Liber Psalmorum 71, 6)
Nix autem et glacies sustinebant vim ignis, et non tabescebant: ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans ; (Liber Sapientiae 16, 22)