Fundar 112 Resultados para: prophetam Nathan
Et reversus est Nathan in domum suam. Percussit quoque Dominus parvulum quem pepererat uxor Uriæ David, et desperatus est. (Liber II Samuelis 12, 15)
Misitque in manu Nathan prophetæ, et vocavit nomen ejus, Amabilis Domino, eo quod diligeret eum Dominus. (Liber II Samuelis 12, 25)
Igaal filius Nathan de Soba, Bonni de Gadi, (Liber II Samuelis 23, 36)
Surrexit itaque David mane, et sermo Domini factus est ad Gad prophetam et videntem David, dicens: (Liber II Samuelis 24, 11)
Sadoc vero sacerdos, et Banaias filius Jojadæ, et Nathan propheta, et Semei et Rei, et robur exercitus David, non erat cum Adonia. (Liber I Regum 1, 8)
Nathan autem prophetam, et Banaiam, et robustos quosque, et Salomonem fratrem suum non vocavit. (Liber I Regum 1, 10)
Dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis : Num audisti quod regnaverit Adonias filius Haggith, et dominus noster David hoc ignorat ? (Liber I Regum 1, 11)
Adhuc illa loquente cum rege, Nathan propheta venit. (Liber I Regum 1, 22)
Et nuntiaverunt regi, dicentes : Adest Nathan propheta. Cumque introisset in conspectu regis, et adorasset eum pronus in terram, (Liber I Regum 1, 23)
dixit Nathan : Domine mi rex, tu dixisti : Adonias regnet post me, et ipse sedeat super thronum meum ? (Liber I Regum 1, 24)
Dixit quoque rex David : Vocate mihi Sadoc sacerdotem, et Nathan prophetam, et Banaiam filium Jojadæ. Qui cum ingressi fuissent coram rege, (Liber I Regum 1, 32)
Et ungat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Israël : et canetis buccina, atque dicetis : Vivat rex Salomon. (Liber I Regum 1, 34)