Fundar 182 Resultados para: pugna exercitus

  • Interea, ut audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et exercitus ejus in prælio, apposuit Bacchidem et Alcimum rursum mittere in Judæam, et dextrum cornu cum illis. (Liber I Maccabaeorum 9, 1)

  • et viderunt multitudinem exercitus, quia multi sunt, et timuerunt valde: et multi subtraxerunt se de castris, et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri. (Liber I Maccabaeorum 9, 6)

  • Et vidit Judas quod defluxit exercitus suus, et bellum perurgebat eum, et confractus est corde, quia non habebat tempus congregandi eos, et dissolutus est. (Liber I Maccabaeorum 9, 7)

  • Et movit exercitus de castris, et steterunt illis obviam: et divisi sunt equites in duas partes, et fundibularii et sagittarii præibant exercitum, et primi certaminis omnes potentes. (Liber I Maccabaeorum 9, 11)

  • Et vidit Judas quod firmior est pars exercitus Bacchidis in dextris, et convenerunt cum ipso omnes constantes corde: (Liber I Maccabaeorum 9, 14)

  • Et cognovit Bacchides, et die sabbatorum venit ipse et omnis exercitus ejus trans Jordanem. (Liber I Maccabaeorum 9, 34)

  • Et commiserunt prælium duo reges, et fugit exercitus Demetrii, et insecutus est eum Alexander, et incubuit super eos. (Liber I Maccabaeorum 10, 49)

  • Et videns Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo, et nihil ei resistit, dimisit totum exercitum suum, unumquemque in locum suum, excepto peregrino exercitu, quem contraxit ab insulis gentium: et inimici erant ei omnes exercitus patrum ejus. (Liber I Maccabaeorum 11, 38)

  • Tryphon autem erat quidam partium Alexandri prius: et vidit quoniam omnis exercitus murmurabat contra Demetrium, et ivit ad Emalchuel Arabem, qui nutriebat Antiochum filium Alexandri: (Liber I Maccabaeorum 11, 39)

  • Nunc ergo recte feceris, si miseris in auxilium mihi viros: quia discessit omnis exercitus meus. (Liber I Maccabaeorum 11, 43)

  • Et congregati sunt ad eum omnes exercitus, quos disperserat Demetrius, et pugnaverunt contra eum: et fugit, et terga vertit. (Liber I Maccabaeorum 11, 55)

  • Et exiit Jonathas, et perambulabat trans flumen civitates: et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriæ in auxilium, et venit Ascalonem, et occurrerunt ei honorifice de civitate. (Liber I Maccabaeorum 11, 60)


“Viva sempre sob o olhar do Bom Pastor e você ficara’ imune aos pastos contaminados.” São Padre Pio de Pietrelcina