Fundar 2638 Resultados para: quod cultum

  • dixitque eis: Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius: Deus autem patris mei fuit mecum. (Liber Genesis 31, 5)

  • Et ipsæ nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro. (Liber Genesis 31, 6)

  • Noluitque Jacob confiteri socero suo quod fugeret. (Liber Genesis 31, 20)

  • nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Jacob. (Liber Genesis 31, 22)

  • Respondit Jacob: Quod inscio te profectus sum, timui ne violenter auferres filias tuas. (Liber Genesis 31, 31)

  • Quod autem furti me arguis: apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris: scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer. Hæc dicens, ignorabat quod Rachel furata esset idola. (Liber Genesis 31, 32)

  • ait: Ne irascatur dominus meus quod coram te assurgere nequeo: quia juxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi: sic delusa sollicitudo quærentis est. (Liber Genesis 31, 35)

  • Tumensque Jacob, cum jurgio ait: Quam ob culpam meam, et ob quod peccatum meum sic exarsisti post me, (Liber Genesis 31, 36)

  • Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quæ præ multitudine numerari non potest. (Liber Genesis 32, 12)

  • Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit. (Liber Genesis 32, 25)

  • Ait ergo: Quod nomen est tibi? Respondit: Jacob. (Liber Genesis 32, 27)

  • Quam ob causam non comedunt nervum filii Israël, qui emarcuit in femore Jacob, usque in præsentem diem: eo quod tetigerit nervum femoris ejus, et obstupuerit. (Liber Genesis 32, 32)


“É preciso amar, amar e nada mais”. São Padre Pio de Pietrelcina