Fundar 478 Resultados para: secundum censum

  • Ideo hæc absens scribo, ut non præsens durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in ædificationem, et non in destructionem. (Epistula II ad Corinthios 13, 10)

  • qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de præsenti sæculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris nostri, (Epistula ad Galatas 1, 4)

  • Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem: (Epistula ad Galatas 1, 11)

  • Ascendi autem secundum revelationem: et contuli cum illis Evangelium, quod prædico in gentibus, seorsum autem iis qui videbantur aliquid esse: ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem. (Epistula ad Galatas 2, 2)

  • Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat. (Epistula ad Galatas 3, 15)

  • Si autem vos Christi, ergo semen Abrahæ estis, secundum promissionem hæredes. (Epistula ad Galatas 3, 29)

  • Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem: (Epistula ad Galatas 4, 23)

  • Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus. (Epistula ad Galatas 4, 28)

  • Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum: ita et nunc. (Epistula ad Galatas 4, 29)

  • Qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum: secundum propositum voluntatis suæ, (Epistula ad Ephesios 1, 5)

  • In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias gratiæ ejus, (Epistula ad Ephesios 1, 7)

  • ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suæ, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo, (Epistula ad Ephesios 1, 9)


“É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa”. São Padre Pio de Pietrelcina