Fundar 44 Resultados para: siclos
Quod cum audisset Abraham, appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti probatæ monetæ publicæ. (Liber Genesis 23, 16)
Postquam autem biberunt cameli, protulit vir inaures aureas, appendentes siclos duos, et armillas totidem pondo siclorum decem. (Liber Genesis 24, 22)
Si servum ancillamque invaserit, triginta siclos argenti domino dabit, bos vero lapidibus opprimetur. (Liber Exodus 21, 32)
dicens : Sume tibi aromata, primæ myrrhæ et electæ quingentos siclos, et cinnamomi medium, id est, ducentos quinquaginta siclos, calami similiter ducentos quinquaginta, (Liber Exodus 30, 23)
casiæ autem quingentos siclos, in pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin : (Liber Exodus 30, 24)
Si fuerit masculus a vigesimo anno usque ad sexagesimum annum, dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii: (Liber Leviticus 27, 3)
A quinto autem anno usque ad vigesimum, masculus dabit viginti siclos: femina, decem. (Liber Leviticus 27, 5)
Sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos: femina, decem. (Liber Leviticus 27, 7)
accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii (siclus habet viginti obolos): (Liber Numeri 3, 47)
fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium: (Liber Numeri 7, 13)
acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium: (Liber Numeri 7, 19)
mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso: (Liber Numeri 7, 20)