Fundar 129 Resultados para: superbia superbia vindicta iram/page/10
Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios tuos : misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam. (Liber Exodus 15, 7)
Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israël: quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Israël in zelo meo. (Liber Numeri 25, 11)
Locutus sum, et non audistis: sed adversantes imperio Domini, et tumentes superbia, ascendistis in montem. (Liber Deuteronomii 1, 43)
timui enim indignationem et iram illius, qua adversum vos concitatus, delere vos voluit. Et exaudivit me Dominus etiam hac vice. (Liber Deuteronomii 9, 19)
cunctusque populus audiens timebit, ut nullus deinceps intumescat superbia. (Liber Deuteronomii 17, 13)
Sed propter iram inimicorum distuli: ne forte superbirent hostes eorum, et dicerent: Manus nostra excelsa, et non Dominus, fecit hæc omnia. (Liber Deuteronomii 32, 27)
ut confugiat ad eas quicumque animam percusserit nescius, et possit evadere iram proximi, qui ultor est sanguinis: (Liber Iosue 20, 3)
quia non obedisti voci Domini, neque fecisti iram furoris ejus in Amalec: idcirco quod pateris, fecit tibi Dominus hodie. (Liber I Samuelis 28, 18)
Insanisti in me, et superbia tua ascendit in aures meas: ponam itaque circulum in naribus tuis, et camum in labiis tuis, et reducam te in viam per quam venisti. (Liber II Regum 19, 28)
Cui occurrit Jehu filius Hanani videns, et ait ad eum: Impio præbes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris: (Liber II Paralipomenon 19, 2)
non est iste sermo qui misericordiam provocet, sed potius qui iram excitet, et furorem accendat. (Liber Iudith 8, 12)
dicamus flentes Domino, ut secundum voluntatem suam sic faciat nobiscum misericordiam suam: ut sicut conturbatum est cor nostrum in superbia eorum, ita etiam de nostra humilitate gloriemur: (Liber Iudith 8, 17)