Fundar 187 Resultados para: testamento reges
Defecit impugnans eos super terram: reges contriti sunt in diebus illis. (Liber I Maccabaeorum 14, 13)
Nunc ergo statuo tibi omnes oblationes, quas remiserunt tibi ante me omnes reges, et quæcumque alia dona remiserunt tibi: (Liber I Maccabaeorum 15, 5)
fiebat ut et ipsi reges et principes locum summo honore dignum ducerent, et templum maximis muneribus illustrarent: (Liber II Maccabaeorum 3, 2)
Nam fratres mei, modico nunc dolore sustentato, sub testamento æternæ vitæ effecti sunt: tu vero judicio Dei justas superbiæ tuæ pœnas exsolves. (Liber II Maccabaeorum 7, 36)
Per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt ; (Liber Proverbiorum 8, 15)
Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad delendos reges. (Liber Proverbiorum 31, 3)
Audite ergo, reges, et intelligite ; discite, judices finium terræ. (Liber Sapientiae 6, 2)
Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei: ut discatis sapientiam, et non excidatis. (Liber Sapientiae 6, 10)
Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis: (Liber Sapientiae 6, 22)
timebunt me audientes reges horrendi. In multitudine videbor bonus, et in bello fortis. (Liber Sapientiae 8, 15)
Intravit in animam servi Dei, et stetit contra reges horrendos in portentis et signis. (Liber Sapientiae 10, 16)
Sta in testamento tuo, et in illo colloquere, et in opere mandatorum tuorum veterasce. (Liber Ecclesiasticus 11, 21)