Fundar 2069 Resultados para: testimonium Domini

  • Servum autem Domini non oportet litigare: sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, (Epistula II ad Timotheum 2, 24)

  • Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide, (Epistula ad Titum 1, 13)

  • Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen. (Epistulam ad Philemonem 1, 25)

  • Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum, quæ dicenda erant: (Epistula ad Hebraeos 3, 5)

  • In hac enim testimonium consecuti sunt senes. (Epistula ad Hebraeos 11, 2)

  • Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur. (Epistula ad Hebraeos 11, 4)

  • Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus: ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo. (Epistula ad Hebraeos 11, 5)

  • et obliti estis consolationis, quæ vobis tamquam filiis loquitur, dicens: Fili mi, noli negligere disciplinam Domini: neque fatigeris dum ab eo argueris. (Epistula ad Hebraeos 12, 5)

  • Jacobus, Dei et Domini nostri Jesu Christi servus, duodecim tribubus, quæ sunt in dispersione, salutem. (Epistula Iacobi 1, 1)

  • Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriæ. (Epistula Iacobi 2, 1)

  • Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos. (Epistula Iacobi 4, 10)

  • Aurum et argentum vestrum æruginavit: et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus. (Epistula Iacobi 5, 3)


“Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai, e ao ficar na terra apodrece com todos os cachos que possui. Alerta, portanto, o demônio não dorme!” São Padre Pio de Pietrelcina