Fundar 199 Resultados para: timor Dei vita
Timor Domini principium sapientiæ ; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt. (Liber Proverbiorum 1, 7)
et erit vita animæ tuæ, et gratia faucibus tuis. (Liber Proverbiorum 3, 22)
Tene disciplinam, ne dimittas eam ; custodi illam, quia ipsa est vita tua. (Liber Proverbiorum 4, 13)
vita enim sunt invenientibus ea, et universæ carni sanitas. (Liber Proverbiorum 4, 22)
Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit. (Liber Proverbiorum 4, 23)
Timor Domini odit malum: arrogantiam, et superbiam, et viam pravam, et os bilingue, detestor. (Liber Proverbiorum 8, 13)
Principium sapientiæ timor Domini, et scientia sanctorum prudentia. (Liber Proverbiorum 9, 10)
Timor Domini apponet dies, et anni impiorum breviabuntur. (Liber Proverbiorum 10, 27)
In semita justitiæ vita ; iter autem devium ducit ad mortem. (Liber Proverbiorum 12, 28)
Timor Domini fons vitæ, ut declinent a ruina mortis. (Liber Proverbiorum 14, 27)
Vita carnium sanitas cordis ; putredo ossium invidia. (Liber Proverbiorum 14, 30)
Timor Domini disciplina sapientiæ, et gloriam præcedit humilitas. (Liber Proverbiorum 15, 33)