Fundar 1955 Resultados para: Deus nobiscum
quicumque ergo perfecti hoc sentiamus et si quid aliter sapitis et hoc vobis Deus revelabit (Epistula ad Philippenses 3, 15)
quorum finis interitus quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt (Epistula ad Philippenses 3, 19)
quæ et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me hæc agite et Deus pacis erit vobiscum (Epistula ad Philippenses 4, 9)
Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu (Epistula ad Philippenses 4, 19)
quibus voluit Deus notas facere divitias gloriæ sacramenti hujus in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriæ (Epistula ad Colossenses 1, 27)
orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi propter quod etiam vinctus sum (Epistula ad Colossenses 4, 3)
neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis sicut scitis neque in occasione avaritiæ Deus testis est (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 5)
vos testes estis et Deus quam sancte et juste et sine querella vobis qui credidistis fuimus (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 10)
ipse autem Deus et Pater noster et Dominus Jesus dirigat viam nostram ad vos (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 11)
non enim vocavit nos Deus in inmunditia sed in sanctificatione (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 7)
si enim credimus quod Jesus mortuus est et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum adducet cum eo (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 14)
quoniam non posuit nos Deus in iram sed in adquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 9)