Fundar 587 Resultados para: Domus Amri et Jezabel descensus
et dixit Dominus ad eum voca nomen ejus Hiezraël quoniam adhuc modicum et visitabo sanguinem Hiezraël super domum Hieu et quiescere faciam regnum domus Israël (Prophetia Osee 1, 4)
audite hoc sacerdotes et adtendite domus Israël et domus regis auscultate quia vobis judicium est quoniam laqueus facti estis speculationi et rete expansum super Thabor (Prophetia Osee 5, 1)
circumdedit me in negatione Ephraim et in dolo domus Israël Judas autem testis descendit cum Deo et cum sanctis fidelis (Prophetia Osee 11, 12)
et percutiam domum hiemalem cum domo æstiva et peribunt domus eburneæ et dissipabuntur ædes multæ dicit Dominus (Prophetia Amos 3, 15)
audite verbum istud quod ego levo super vos planctum domus Israël cecidit non adiciet ut resurgat (Prophetia Amos 5, 1)
quærite Dominum et vivite ne forte conburatur ut ignis domus Joseph et devorabit et non erit qui extinguat Bethel (Prophetia Amos 5, 6)
numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis domus Israël (Prophetia Amos 5, 25)
et tollet eum propinquus suus et conburet eum ut efferat ossa de domo et dicet ei qui in penetrabilibus domus est numquid adhuc est apud te (Prophetia Amos 6, 10)
ecce enim suscitabo super vos domus Israël dicit Dominus Deus exercituum gentem et conterent vos ab introitu Emath usque ad torrentem Deserti (Prophetia Amos 6, 15)
et misit Amasias sacerdos Bethel ad Hieroboam regem Israël dicens rebellavit contra te Amos in medio domus Israël non poterit terra sustinere universos sermones ejus (Prophetia Amos 7, 10)
et in Bethel non adicies ultra ut prophetes quia sanctificatio regis est et domus regni est (Prophetia Amos 7, 13)
et in monte Sion erit salvatio et erit sanctus et possidebit domus Jacob eos qui se possederant (Prophetia Abdiae 1, 17)