Fundar 159 Resultados para: Genealogy Ahazia regnavit
obiit quoque et Husam et regnavit pro eo Adad filius Badad qui percussit Madian in terra Moab et nomen civitatis ejus Avith (Liber I Paralipomenon 1, 46)
cumque et Adad fuisset mortuus regnavit pro eo Semla de Masreca (Liber I Paralipomenon 1, 47)
sed et Semla mortuus est et regnavit pro eo Saul de Rooboth quæ juxta amnem sita est (Liber I Paralipomenon 1, 48)
mortuo quoque Saul regnavit pro eo Baalanan filius Achobor (Liber I Paralipomenon 1, 49)
sed et hic mortuus est et regnavit pro eo Adad cujus urbis fuit nomen Phou et appellata est uxor ejus Mehetabel filia Matred filiæ Mezaab (Liber I Paralipomenon 1, 50)
sex ergo nati sunt ei in Hebron ubi regnavit septem annis et sex mensibus triginta autem et tribus annis regnavit in Hierusalem (Liber I Paralipomenon 3, 4)
lætentur cæli et exultet terra et dicant in nationibus Dominus regnavit (Liber I Paralipomenon 16, 31)
regnavit ergo David super universum Israël et faciebat judicium atque justitiam cuncto populo suo (Liber I Paralipomenon 18, 14)
igitur David filius Isai regnavit super universum Israël (Liber I Paralipomenon 29, 26)
et dies quibus regnavit super Israël fuerunt quadraginta anni in Hebron regnavit septem annis et in Hierusalem triginta tribus (Liber I Paralipomenon 29, 27)
venit ergo Salomon ab excelso Gabaon in Hierusalem coram tabernaculo fœderis et regnavit super Israël (Liber II Paralipomenon 1, 13)
regnavit autem Salomon in Hierusalem super omnem Israël quadraginta annis (Liber II Paralipomenon 9, 30)