Fundar 917 Resultados para: Templum Hierusalem et Ciro

  • qui simul ascenderant cum eo de Galilæa in Hierusalem qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem (Actus Apostolorum 13, 31)

  • facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabæ adversum illos statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Hierusalem super hac quæstione (Actus Apostolorum 15, 2)

  • non solum autem hæc periclitabitur nobis pars in redargutionem venire sed et magnæ deæ Dianæ templum in nihilum reputabitur sed et destrui incipiet majestas ejus quam tota Asia et orbis colit (Actus Apostolorum 19, 27)

  • et nunc ecce alligatus ego Spiritu vado in Hierusalem quæ in ea eventura sint mihi ignorans (Actus Apostolorum 20, 22)

  • is cum venisset ad nos tulit zonam Pauli et alligans sibi pedes et manus dixit hæc dicit Spiritus Sanctus virum cujus est zona hæc sic alligabunt in Hierusalem Judæi et tradent in manus gentium (Actus Apostolorum 21, 11)

  • tunc respondit Paulus et dixit quid facitis flentes et adfligentes cor meum ego enim non solum alligari sed et mori in Hierusalem paratus sum propter nomen Domini Jesu (Actus Apostolorum 21, 13)

  • post dies autem istos præparati ascendebamus Hierusalem (Actus Apostolorum 21, 15)

  • tunc Paulus adsumptis viris postera die purificatus cum illis intravit in templum adnuntians expletionem dierum purificationis donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio (Actus Apostolorum 21, 26)

  • viri israhelitæ adiuvate hic est homo qui adversus populum et legem et locum hunc omnes ubique docens insuper et gentiles induxit in templum et violavit sanctum locum istum (Actus Apostolorum 21, 28)

  • viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso quem æstimaverunt quoniam in templum induxisset Paulus (Actus Apostolorum 21, 29)

  • commotaque est civitas tota et facta est concursio populi et adprehendentes Paulum trahebant eum extra templum et statim clausæ sunt januæ (Actus Apostolorum 21, 30)

  • quærentibus autem eum occidere nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Hierusalem (Actus Apostolorum 21, 31)


“Você deve ter sempre prudência e amor. A prudência tem olhos; o amor tem pernas. O amor, como tem pernas, gostaria de correr a Deus. Mas seu impulso de deslanchar na direção dEle é cego e, algumas vezes, pode tropeçar se não for guiado pela prudência, que tem olhos.” São Padre Pio de Pietrelcina