Fundar 519 Resultados para: Verbum
et nemo poterat respondere ei verbum neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare (Evangelium secundum Matthaeum 22, 46)
et non respondit ei ad ullum verbum ita ut miraretur præses vehementer (Evangelium secundum Matthaeum 27, 14)
at illi accepta pecunia fecerunt sicut erant docti et divulgatum est verbum istud apud Judæos usque in hodiernum diem (Evangelium secundum Matthaeum 28, 15)
et auditum est quod in domo esset et convenerunt multi ita ut non caperet neque ad januam et loquebatur eis verbum (Evangelium secundum Marcum 2, 2)
qui seminat verbum seminat (Evangelium secundum Marcum 4, 14)
hii autem sunt qui circa viam ubi seminatur verbum et cum audierint confestim venit Satanas et aufert verbum quod seminatum est in corda eorum (Evangelium secundum Marcum 4, 15)
et hii sunt similiter qui super petrosa seminantur qui cum audierint verbum statim cum gaudio accipiunt illud (Evangelium secundum Marcum 4, 16)
et non habent radicem in se sed temporales sunt deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum confestim scandalizantur (Evangelium secundum Marcum 4, 17)
et alii sunt qui in spinis seminantur hii sunt qui verbum audiunt (Evangelium secundum Marcum 4, 18)
et ærumnæ sæculi et deceptio divitiarum et circa reliqua concupiscentiæ intrœuntes suffocant verbum et sine fructu efficitur (Evangelium secundum Marcum 4, 19)
et hii sunt qui super terram bonam seminati sunt qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta et unum sexaginta et unum centum (Evangelium secundum Marcum 4, 20)
et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum prout poterant audire (Evangelium secundum Marcum 4, 33)