Fundar 476 Resultados para: audire verba

  • cumque adhuc ille loqueretur eis apparuit vir ille spurius ascendens Goliath nomine Philistheus de Geth ex castris Philisthinorum et loquente eo hæc eadem verba audivit David (Liber I Samuelis 17, 23)

  • audita sunt autem verba quæ locutus est David et adnuntiata in conspectu Saul (Liber I Samuelis 17, 31)

  • et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba hæc et ait David num parum vobis videtur generum esse regis ego autem sum vir pauper et tenuis (Liber I Samuelis 18, 23)

  • et renuntiaverunt servi Saul dicentes hujuscemodi verba locutus est David (Liber I Samuelis 18, 24)

  • cumque renuntiassent servi ejus David verba quæ diximus placuit sermo in oculis David ut fieret gener regis (Liber I Samuelis 18, 26)

  • vocavit itaque Jonathan David et indicavit ei omnia verba hæc et introduxit Jonathan David ad Saul et fuit ante eum sicut fuerat heri et nudius tertius (Liber I Samuelis 19, 7)

  • dixitque ad Saul quare audis verba hominum loquentium David quærit malum adversum te (Liber I Samuelis 24, 10)

  • cumque venissent pueri David locuti sunt ad Nabal omnia verba hæc ex nomine David et siluerunt (Liber I Samuelis 25, 9)

  • regressi sunt itaque pueri David per viam suam et reversi venerunt et nuntiaverunt ei omnia verba quæ dixerat (Liber I Samuelis 25, 12)

  • et cecidit ad pedes ejus et dixit in me sit domine mi hæc iniquitas loquatur obsecro ancilla tua in auribus tuis et audi verba famulæ tuæ (Liber I Samuelis 25, 24)

  • diluculo autem cum digessisset vinum Nabal indicavit ei uxor sua verba hæc et emortuum est cor ejus intrinsecus et factus est quasi lapis (Liber I Samuelis 25, 37)

  • nunc ergo audi oro domine mi rex verba servi tui si Dominus incitat te adversum me odoretur sacrificium si autem filii hominum maledicti sunt in conspectu Domini qui ejecerunt me hodie ut non habitem in hereditate Domini dicentes vade servi diis alienis (Liber I Samuelis 26, 19)


“Queira o dulcíssimo Jesus conservar-nos na Sua graça e dar-nos a felicidade de sermos admitidos, quando Ele quiser, no eterno convívio…” São Padre Pio de Pietrelcina