Fundar 691 Resultados para: eat
verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat uxor autem ut timeat virum (Epistula ad Ephesios 5, 33)
et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Epistula ad Philippenses 2, 11)
festinantius ergo misi illum ut viso eo iterum gaudeatis et ego sine tristitia sim (Epistula ad Philippenses 2, 28)
Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu (Epistula ad Philippenses 4, 19)
qui est imago Dei invisibilis primogenitus omnis creaturæ (Epistula ad Colossenses 1, 15)
quia in ipso condita sunt universa in cælis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt (Epistula ad Colossenses 1, 16)
si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod prædicatum est in universa creatura quæ sub cælo est cujus factus sum ego Paulus minister (Epistula ad Colossenses 1, 23)
sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere (Epistula ad Colossenses 4, 6)
cum possimus oneri esse ut Christi apostoli sed facti sumus lenes in medio vestrum tamquam si nutrix foveat filios suos (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 7)
ut nemo moveatur in tribulationibus istis ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 3)
de cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo sicut et ambulatis ut abundetis magis (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 1)
ut abstineatis vos a fornicatione ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 4)