Fundar 323 Resultados para: immolavit animam

  • si autem tu adnuntiaveris justo ut non peccet justus et ille non peccaverit vivens vivet quia adnuntiasti ei et tu animam tuam liberasti (Prophetia Ezechielis 3, 21)

  • argentum eorum foris proicietur et aurum eorum in sterquilinium erit argentum eorum et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini animam suam non saturabunt et ventres eorum non implebuntur quia scandalum iniquitatis eorum factum est (Prophetia Ezechielis 7, 19)

  • ecce ego extendi manum meam super te et auferam jus tuum et dabo te in animam odientium te filiarum Palestinarum quæ erubescunt in via tua scelerata (Prophetia Ezechielis 16, 27)

  • et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est et fecerit judicium et justitiam ipse animam suam vivificabit (Prophetia Ezechielis 18, 27)

  • coniuratio prophetarum in medio ejus sicut leo rugiens capiensque prædam animam devoraverunt opes et pretium acceperunt viduas ejus multiplicaverunt in medio illius (Prophetia Ezechielis 22, 25)

  • sonum bucinæ audivit et non se observavit sanguis ejus in ipso erit si autem custodierit animam suam salvavit (Prophetia Ezechielis 33, 5)

  • quod si speculator viderit gladium venientem et non insonuerit bucina et populus non se custodierit veneritque gladius et tulerit de eis animam ille quidem in iniquitate sua captus est sanguinem autem ejus de manu speculatoris requiram (Prophetia Ezechielis 33, 6)

  • si autem adnuntiante te ad impium ut a viis suis convertatur non fuerit conversus a via sua ipse in iniquitate sua morietur porro tu animam tuam liberasti (Prophetia Ezechielis 33, 9)

  • et peribit fuga a veloce et fortis non obtinebit virtutem suam et robustus non salvabit animam suam (Prophetia Amos 2, 14)

  • et tenens arcum non stabit et velox pedibus suis non salvabitur et ascensor equi non salvabit animam suam (Prophetia Amos 2, 15)

  • circumdederunt me aquæ usque ad animam abyssus vallavit me pelagus operuit caput meum (Prophetia Ionae 2, 6)

  • et nunc Domine tolle quæso animam meam a me quia melior est mihi mors quam vita (Prophetia Ionae 4, 3)


“Seja grato e beije docemente a mão de Deus. É sempre a mão de um pai que pune porque lhe quer bem” São Padre Pio de Pietrelcina