Fundar 289 Resultados para: magna
et facta est lætitia in populo magna valde et aversum est obprobrium gentium (Liber I Maccabaeorum 4, 58)
et debellabat Judas filios Esau in Idumea et eos qui erant in Acrabattene quia circumsedebant Israhelitas et percussit eos plaga magna (Liber I Maccabaeorum 5, 3)
ut audivit autem Judas et populus sermones istos convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis qui in tribulatione erant et expugnabantur ab eis (Liber I Maccabaeorum 5, 16)
et sumpsit eos qui erant in Galilea et in Arbatis cum uxoribus et natis et omnibus quæ erant illis et adduxit in Judæam cum lætitia magna (Liber I Maccabaeorum 5, 23)
et cognoverunt castra Timothei quia Macchabeus est et refugerunt a facie ejus et percusserunt eos plaga magna et ceciderunt ex eis in illa die fere octo milia virorum (Liber I Maccabaeorum 5, 34)
et venerunt usque Efron et hæc civitas magna in ingressu posita munita valde et non erat declinare ab ea dextra vel sinistra sed per mediam iter erat (Liber I Maccabaeorum 5, 46)
et fugati sunt Josepphus et Azarias usque in fines Judæ et ceciderunt illa die de populo Israël ad duo milia viri et facta est fuga magna in populo (Liber I Maccabaeorum 5, 60)
et insurrexerunt in prœlium et fugit inde et abiit cum tristitia magna et reversus est Babyloniam (Liber I Maccabaeorum 6, 4)
et erat illic dies multos quia renovata est in eo tristitia magna et arbitratus est se mori (Liber I Maccabaeorum 6, 9)
cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista et ecce pereo tristitia magna in terra aliena (Liber I Maccabaeorum 6, 13)
et juravit cum ira dicens nisi traditus fuerit Judas et exercitus ejus in manus meas continuo cum regressus fuero in pace succendam domum istam et exiit cum ira magna (Liber I Maccabaeorum 7, 35)
et lætatus est populus valde et egerunt diem illam in lætitia magna (Liber I Maccabaeorum 7, 48)